monumenta.ch > Cassiodorus > 66 > Exodus, 14 > DE PARTIBUS RHETORICAE. > 56 > Ioannes, 1 > bmv294.15 > Regum II, 6 > 19 > 11
Cassiodorus, Institutiones, 1, X. De sex modis intelligentiae. <<<     >>> XII. Divisio Scripturae divinae secundum Hieronymum.

Cassiodorus, Institutiones, 1, CAPUT XI. De quatuor synodis receptis.

1 Dicamus nunc quemadmodum universalia sanctaque concilia fidei nostrae salutaria sacramenta solidaverint; ut ibi cognoscentes verae religionis arcanum, pestiferos vitemus errores. Primo loco Nicaena synodus legitur constituta, deinde Constantinopolitana, tertia Ephesina prior, quarta Chalcedonensis. Quas merito sancta probat Ecclesia; quae tanta fidei nostrae lumina praestiterunt, ut in nullum perversitatis scopulum (si tamen Domino protegente custodimur) caecatis mentibus incidere [ed., incedere] debeamus. Nam sanctissimi Patres iniuriam rectae fidei non ferentes, regulas quoque ecclesiasticas ibidem statuere maluerunt, et inventores novarum haeresum pertinaces divino gladio perculerunt, decernentes nullum ulterius debere novas incutere quaestiones; sed probatorum veterum auctoritate contentos, sine dolo et perfidia decretis salubribus obedire.
2 Sunt enim nonnulli qui putant esse laudabile, si quid contra antiquos sapiant, et aliquid novi, unde perire videantur, inveniant.
3 Chalcedonensis autem synodi testis est codex Encyclius, qui eius reverentiam tanta laude concelebrat, ut sanctae auctoritati merito iudicet comparandam. Quem codicem ἐνκύκλιον, id est totius orbis Epistolarium, a viro disertissimo Epiphanio fecimus in Latinum de Graeco sermone converti.
4 Sed quoniam sacras litteras in novem codicibus cum introductoribus, et pene cum omnibus Latinis expositoribus suis, ut dictum [mss., datum] est, Domino iuvante, collegimus, nunc videamus quemadmodum lex divina tribus generibus divisionum a diversis Patribus fuerit intimata, quam tamen veneratur et concorditer suscipit universarum Ecclesia regionum.
Cassiodorus HOME

bmv294.67 csg199.47 hab79.31

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik